monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, III <<<     >>> V

CAPUT IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et concepit et peperit Cain, et dixit, acquisivi sive possedi hominem per Deum. Cain, acquisitio, sive possessio interpretatur, id est κτῆσις, unde et etymologiam ipsius exprimens ait, CANITHI, id est, possedi hominem per Deum.
2 (Ver. 4.) Et respexit Deus super Abel, et super munera eius: super Cain autem et super sacrificia eius non respexit, et contristatus est Cain valde. Unde scire poterat Cain, quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset: nisi illa interpretatio vera est, quam Theodotion posuit. Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium eius: super Cain vero, et super sacrificium eius non inflammavit. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo: et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare .
3 Et dixit Dominus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti? Quiesce, ad te conversio eius, et tu dominaberis eius. Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Siquidem et nunc multo alius in Hebraeo, quam in Septuaginta translatoribus, sensus est. Ait enim Dominus ad Cain: Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit? et ad te societas eius: sed tu magis dominare eius. Quod autem dicit, hoc est: Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum dimittis in terram? Nonne si bene feceris dimittetur tibi omne delictum tuum: sive ut Theodotion ait, acceptabile erit: id est, munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? Quod si male egeris: illico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali ianitore comitaberis. Verum quia liberi arbitrii es: moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris. Quod autem in Septuaginta interpretibus fecit errorem, illud est: quia peccatum, id est, ATTATH in Hebraeo generis masculini est, in Graeco feminini. Et qui interpretati sunt, masculino illud (ut erat in Hebraeo) genere transtulerunt.
4 Et dixit Cain ad Abel fratrem suum. Subauditur ea, quae locutus est Dominus. Superfluum ergo est, quod in Samaritanorum et nostro volumine reperitur, Transeamus in campum.
5 Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet. Pro septem vindictis, Aquila septempliciter interpretatus est. Symmachus, septimum. Theodotio, per hebdomadem. Super quo capitulo exstat Epistola nostra ad episcopum Damasum.
6 Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid transtulerunt, in Hebraeo NOD dicitur: et interpretatur σαλευόμενος, id est, instabilis et fluctuans, ac sedis incertae. Non est igitur terra Naid, ut vulgus nostrorum putat: sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit.
7 Et vocavit nomen eius Seth. Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. SETH proprie θέσις, id est, positio dicitur. Quia igitur posuerat eum Deus pro Abel, propterea SETH, id est, positio appellatur. Denique Aquila: Et vocavit, inquit, nomen eius Seth, dicens: Quia posuit mihi Deus semen alterum.
8 Et vocavit nomen eius Enos: hic speravit invocare nomen Domini Dei. Quomodo ADAM homo interpretatur: ita et ENOS iuxta Hebraeae linguae varietatem, homo vel vir dicitur. Et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, de eo scriptum est, Tunc initium fuit invocandi nomen Domini: licet plerique Hebraeorum aliud arbitrentur, quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sint idola.